Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 3
Cicero, De Natura Deorum 3.22
Not analysed yet
Istum enim locum totum illa vetus Zenonis brevis et ut tibi videbatur acuta conclusio dilatavit …. Zeno enim ita concludit: Quod ratione utitur id melius est quam id quod ratione non utitur; nihil autem mundo melius; ratione igitur mundus utitur.