# De Natura Deorum 3.25

Cicero, De Natura Deorum, urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-natura-deorum/3.25

quod vos cum facere non potestis, tamquam in aram confugitis ad deum. Et Chrysippus tibi acute dicere videbatur, homo sine dubio versutus et callidus (versutos eos appello quorum celeriter mens versatur, callidos autem quorum tamquam manus opere sic animus usu concalluit); is igitur Si aliquid est inquit quod homo efficere non possit, qui id efficit melior est homine; homo autem haec quae in mundo sunt efficere non potest; qui potuit igitur is praestat homini; homini autem praestare quis possit nisi deus; est igitur deus. Haec omnia in eodem quo illa Zenonis errore versantur.

---

Cicero, De Natura Deorum, ed. Otto Plasberg. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi050/phi0474.phi050.perseus-lat2.xml.
