Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 3
Cicero, De Natura Deorum 3.26
Not analysed yet
quid enim sit melius quid praestabilius, quid inter naturam et rationem intersit, non distinguitur. Idemque, si dei non sint, negat esse in omni natura quicquam homine melius; id autem putare quemquam hominem, nihil homine esse melius, summae adrogantiae censet esse. Sit sane adrogantis pluris se putare quam mundum; at illud non modo non adrogantis sed potius prudentis, intellegere se habere sensum et rationem, haec eadem Orionem et Caniculam non habere. Et Si domus pulchra sit, intellegamus eam dominis inquit aedificatam esse non muribus; sic igitur mundum deorum domum existimare debemus. Ita prorsus existimarem, si illum aedificatum, non quem ad modum docebo a natura conformatum putarem.