# De Natura Deorum 3.31

Cicero, De Natura Deorum, urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-natura-deorum/3.31

horum autem nihil est quin intereat; nam et terrenum omne dividitur, et umor ita mollis est ut facile premi conlidique possit; ignis vero et aer omni pulsu facillime pellitur naturaque cedens est maxime et dissupabilis. praetereaque omnia haec tum intereunt cum in naturam aliam convertuntur, quod fit cum terra in aquam se vertit et cum ex aqua oritur aer ex aere aether, cumque eadem vicissim retro commeant. quod si ita est, ut ea intereant e quibus constet omne animal, nullum est animal sempiternum.

---

Cicero, De Natura Deorum, ed. Otto Plasberg. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi050/phi0474.phi050.perseus-lat2.xml.
