Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 3
Cicero, De Natura Deorum 3.34
Not analysed yet
Innumerabilia sunt ex quibus effici cogique possit nihil esse quod sensum habeat quin id intereat; etenim ea ipsa quae sentiuntur, ut frigus ut calor ut voluptas ut dolor ut cetera, cum amplificata sunt interimunt; nec ullum animal est sine sensu; nullum igitur animal aeternum est. Etenim aut simplex est natura animantis, ut vel terrena sit vel ignea vel animalis vel umida, quod quale sit ne intellegi quidem potest, aut concretum ex pluribus naturis, quarum suum quaeque locum habeat quo naturae vi feratur, alia infimum alia summum alia medium. haec ad quoddam tempus cohaerere possunt, semper autem nullo modo possunt; necesse est enim in suum quaeque locum natura rapiatur. nullum igitur animal est sempiternum.