Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 3
Cicero, De Natura Deorum 3.36
Not analysed yet
quam ob rem id quidem commune est de calido; verum tamen videamus exitum. ita voltis opinor, nihil esse animal extrinsecus in natura atque mundo praeter ignem: qui magis quam praeter animam, unde animantium quoque constet animus, ex quo animal dicitur? quo modo autem hoc quasi concedatur sumitis, nihil esse animum nisi ignem; probabilius enim videtur tale quiddam esse animum, ut sit ex igni atque anima temperatum. Quod si ignis ex sese ipse animal est nulla se alia admiscente natura, quoniam is, cum inest in corporibus nostris, efficit ut sentiamus, non potest ipse esse sine sensu. Rursus eadem dici possunt: quidquid est enim quod sensum habeat, id necesse est sentiat et voluptatem et dolorem, ad quem autem dolor veniat ad eundem etiam interitum venire. ita fit ut ne ignem quidem efficere possitis aeternum.