# De Natura Deorum 3.39

Cicero, De Natura Deorum, urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-natura-deorum/3.39

quorum deum nihil attingit. Nec ratione igitur utentem nec virtute ulla praeditum deum intellegere qui possumus? Nec vero volgi atque imperitorum inscitiam despicere possum, cum ea considero quae dicuntur a Stoicis. sunt enim illa imperitorum: piscem Syri venerantur, omne fere genus bestiarum Aegyptii consecraverunt; iam vero in Graecia multos habent ex hominibus deos, Alabandum Alabandis, Tenedi Tenen, Leucotheam quae fuit Ino et eius Palaemonem filium cuncta Graecia— Herculem Aesculapium Tyndaridas Romulum nostrum aliosque compluris, quos quasi novos et adscripticios cives in caelum receptos putant.

---

Cicero, De Natura Deorum, ed. Otto Plasberg. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi050/phi0474.phi050.perseus-lat2.xml.
