Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 3
Cicero, De Natura Deorum 3.4
Not analysed yet
A Balbo autem animadvertisti credo quam multa dicta sint quamque etiam si minus vera tamen apta inter se et cohaerentia. itaque cogito ut dixi non tam refellere eius orationem quam ea quae minus intellexi requirere. quare Balbe tibi permitto, responderene mihi malis de singulis rebus quaerenti ex te ea quae parum accepi an universam audire orationem meam. Tum Balbus: Ego vero, si quid explanari tibi voles, respondere malo, sin me interrogare non tam intellegendi causa quam refellendi, utrum voles faciam, vel ad singula quae requires statim respondebo vel cum peroraris ad omnia.