Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 3
Cicero, De Natura Deorum 3.48
Not analysed yet
Quid deinde, Ino dea ducetur et Λευκοθέα a Graecis a nobis Matuta dicetur, cum sit Cadmi filia, Circe autem et Pasiphae et Aeeta e Perseide Oceani filia natae patre Sole in deorum numero non habebuntur? quamquam Circen quoque coloni nostri Cercienses religiose colunt. ergo hanc deam ducis: quid Medeae respondebis, quae duobus dis avis Sole et Oceano Aeeta patre matre Idyia procreata est, quid huius Absyrtio fratri (qui est apud Pacuvium Aegialeus, sed illud nomen veterum litteris usitatius)? qui si di non sunt, vereor quid agat Ino; haec enim omnia ex eodem fonte fluxerunt.