Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 3
Cicero, De Natura Deorum 3.50
Not analysed yet
Atque in plerisque civitatibus intellegi potest augendae virtutis gratia, quo libentius rei publicae causa periculum adiret optimus quisque, virorum fortium memoriam honore deorum immortalium consecratam. ob eam enim ipsam causam Erectheus Athenis filiaeque eius in numero deorum sunt, itemque Leonaticum est delubrum Athenis quod Λεωκόριον nominatur. Alabandenses quidem sanctius Alabandum colunt, a quo est urbs illa condita, quam quemquam nobilium deorum; apud quos non inurbane Stratonicus ut multa, cum quidam ei molestus Alabandum deum esse confirmaret Herculem negaret, ergo