Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 3
Cicero, De Natura Deorum 3.6
Not analysed yet
Habes Balbe quid Cotta quid pontifex sentiat; fac nunc ego intellegam tu quid sentias; a te enim philosopho rationem accipere debeo religionis, maioribus autem nostris etiam nulla ratione reddita credere. Tum Balbus Quam igitur a me rationem inquit Cotta desideras? Et ille Quadripertita inquit fuit divisio tua, primum ut velles docere deos esse, deinde quales essent, tum ab is mundum regi, postremo consulere eos rebus humanis. haec, si recte memini, partitio fuit. Rectissume inquit Balbus; sed expecto quid requiras.