Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 3
Cicero, De Natura Deorum 3.62
Not analysed yet
Iam vero quid vos illa delectat explicatio fabularum et enodatio nominum? exsectum a filio Caelum, vinctum itidem a filio Saturnum, haec et alia generis eiusdem ita defenditis, ut i qui ista finxerunt non modo non insani sed etiam fuisse sapientes videantur. in enodandis autem nominibus quod miserandum sit laboratis: Saturnus quia se saturat annis, Mavors quia magna vertit, Minerva quia minuit aut quia minatur, Venus quia venit ad omnia, Ceres a gerendo. quam periculosa consuetudo. in multis enim nominibus haerebitis: quid Veiovi facies quid Volcano? quamquam, quoniam Neptunum a nando appellatum putas, nullum erit nomen quod non possis una littera explicare unde ductum sit; in quo quidem magis tu mihi natare visus es quam ipse Neptunus.