Latin · ~12 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 3, lines 3.65.1-3.65.15
Cicero, De Natura Deorum 3.65.1-15
Not analysed yet
…videamus ea quae secuntur, primum deorumne prudentia mundus regatur, deinde consulantne di rebus humanis. haec enim mihi ex tua partitione restant duo; de quibus si vobis videtur accuratius disserendum puto.
Mihi vero inquit Velleius valde videtur; nam et maiora exspecto et is quae dicta sunt vehementer adsentior.
Tum Balbus Interpellare te inquit Cotta nolo, sed sumemus tempus aliud; efficiam profecto ut fateare. sed …
Fragments: sources are not immediately clear. …Cicero ——cum multa dixisset quae ad eversionem religionum valerent, ait tamen non esse illa vulgo disputanda, ne susceptas publice religiones disputatio talis exstinguat
…adduci enim primum hoc ut credamus non possumus, immortalem illam praestantissimamque naturam divisam esse per sexus ——ante omnes Tullius ——nullam veritus impietatis invidiam ——quid super tali opinatione sentiret pietate cum maiore monstravit
…deorumne prudentia mundus regatur
…de commodorum quae capimus copia
…de temporum ordine caelique constantia
…de Chrysippi argumentis, de domo pulchra cum pulchritudine mundi comparata, de totius mundi convenientia consensuque de Zenonis conclusionibus
…de vi ignea deque eo calore ex quo omnia generentur
…num mundus universus et sol et luna et stellae sensum ac mentem habeant de sideribus pastus indigentibus
…de natura artificiose ambulante
…mundum non aedificatum sed a natura conformatum…
Primum igitur non est probabile eam materiam rerum unde omnia orta sunt esse divina providentia effectam, sed et habere et habuisse vim et naturam suam. ut igitur faber cum quid aedificaturus est non ipse facit materiam sed utitur ea quae sit parata, fictorque item cera, sic isti providentiae divinae materiam praesto esse oportuit non quam ipse faceret sed quam haberet paratam. quod si materia non est a deo facta, ne terra quidem et aqua et aer et ignis a deo factus est. …
Fragments cur, si omnia deus hominum causa fecerit, etiam multa contraria et inimica et pestifera nobis reperiantur tam in maria quam in terra. quod Stoici veritatem non perspicientes ineptissime reppulerunt. aiunt enim multa esse in gignentibus et in numero animalium quorum adhuc lateat utilitas, sed eam processu tem- porum inventuiri, sicut iam multa prioribus saeculis incognita necessitas et usus invenerit. quae tandem utilitas potest in muribus in blattis in serpentibus re- periri, quae homini molesta et perniciosa sunt? an medicina in his aliqua latet? quae si est, inueniatur aliquando, nempe adversus mala, cum id illi queran- tur, esse omnino malum. viperam ferunt exustam in cineremque dilapsam mederi eiusdem bestiae mor- sui: quanto melius fuerat eam prorsus non esse quam remedium contra se ab ea ipsa desiderari. …deus aut vult tollere mala et non potest, aut potest et non vult, aut neque vult neque potest, aut et vult et potest. vult et non potest, inbecillus est, quod in deum non cadit, si potest et non vult, invidus, quod aeque alienum est a deo; si neque vult neque potest, et invidus et inbecillus est ideoque nec deus; si et vult et potest, quod solum deo conuenit, unde ergo sunt mala aut cur illa non tollit? …homines omnibus bestiis antecedunt …