# De Natura Deorum 3.66

Cicero, De Natura Deorum, urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-natura-deorum/3.66

parumne ratiocinari videtur et sibi ipsa nefariam pestem machinari? illud vero quam callida ratione: qui volt quod volt, ita dat se res ut operam dabit, qui est versus omnium seminator malorum. ille traversa mente mihi hodie tradidit repagula, quibus ego iram omnem recludam atque illi perniciem dabo, mihi maerores illi luctum, exitium illi exilium mihi. hanc videlicet rationem, quam vos divino beneficio homini solum tributam dicitis, bestiae non habent;

---

Cicero, De Natura Deorum, ed. Otto Plasberg. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi050/phi0474.phi050.perseus-lat2.xml.
