Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 3
Cicero, De Natura Deorum 3.76
Not analysed yet
Sed urgetis identidem hominum esse istam culpam non deorum. Ut si medicus gravitatem morbi, gubernator vim tempestatis accuset; etsi hi quidem homunculi, sed tamen ridiculi: quis enim te adhibuisset dixerit quispiam si ista non essent. contra deum licet disputare liberius: in hominum vitiis ais esse culpam: eam dedisses hominibus rationem quae vitia culpamque excluderet. Ubi igitur locus fuit errori deorum? nam patrimonia spe bene tradendi relinquimus, qua possumus falli; deus falli qui potuit? an ut Sol in currum quom Phaethontem filium sustulit, aut Neptunus cum Theseus Hippolytum perdidit, cum ter optandi a Neptuno patre habuisset potestatem: