Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 3
Cicero, De Natura Deorum 3.8
Not analysed yet
Dic igitur inquit quid requiras. Egone, primum illud, cur, quom istam partem ne egere quidem oratione dixisses, quod esset perspicuum et inter omnis constaret deos esse, de eo ipso tam multa dixeris. Quia te quoque inquit animadverti Cotta saepe cum in foro diceres quam plurimis posses argumentis onerare iudicem, si modo eam facultatem tibi daret causa. atque hoc idem et philosophi faciunt et ego ut potui feci. tu autem quod quaeris similiter facis ac si me roges cur te duobus contuear oculis et non altero coniveam, cum idem uno adsequi possim.