Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 3
Cicero, De Natura Deorum 3.81
Not analysed yet
Dies deficiat si velim numerare quibus bonis male evenerit, nec minus si commemorem quibus improbis optime. Cur enim Marius tam feliciter septimum consul domi suae senex est mortuus, cur omnium crudelissimus tam diu Cinna regnavit? At dedit poenas. Prohiberi melius fuit impedirique ne tot summos viros interficeret quam ipsum aliquando poenas dare. Summo cruciatu supplicioque Q. Varius homo importunissumus periit; si quia Drusum ferro Metellum veneno sustulerat, illos conservari melius fuit quam poenas sceleris Varium pendere. Duodequadraginta Dionysius tyrannus annos fuit opulentissumae et beatissumae civitatis;