Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 3
Cicero, De Natura Deorum 3.86
Not analysed yet
At enim minora di neglegunt, neque agellos singulorum nec viticulas persequuntur, nec, si uredo aut grando cuipiam nocuit, id Iovi animadvertendum fuit; ne in regnis quidem reges omnia minima curant: sic enim dicitis. Quasi ego paulo ante de fundo Formiano P. Rutili sim questus non de amissa salute. Atque hoc quidem omnes mortales sic habent, externas commoditates, vineta segetes oliveta, ubertatem frugum et fructuum, omnem denique commoditatem prosperitatemque vitae a dis se habere; virtutem autem nemo umquam acceptam deo rettulit.