Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi055.perseus-lat2, Book 1
Cicero, De Officiis 1.55
Not analysed yet
magnum est enim eadem habere monumenta maiorum, eisdem uti sacris, sepulcra habere communia. Sed omnium societatum nulla praestantior est, nulla firmior, quam cum viri boni moribus similes sunt familiaritate coniuncti; illud enim honestum quod saepe dicimus, etiam si in alio cernimus, nos movet atque illi, in quo id inesse videtur, amicos facit.