Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi055.perseus-lat2, Book 1
Cicero, De Officiis 1.8
Not analysed yet
Nam et medium quoddam officium dicitur et perfectum. Perfectum officium rectum, opinor, vocemus, quoniam Graeci κατόρθωμα, hoc autem commune officium καθῆκον vocant. Atque ea sic definiunt, ut, rectum quod sit, id officium perfectum esse definiant; medium autem officium id esse dicunt, quod cur factum sit, ratio probabilis reddi possit.