Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi055.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Officiis 2.22
Not analysed yet
male enim se res habet, cum, quod virtute effici debet, id temptatur pecunia. Sed quoniam non numquam hoc subsidium necessarium est, quem ad modum sit utendum eo, dicemus, si prius iis de rebus, quae virtuti propiores sunt, dixerimus. Atque etiam subiciunt se homines imperio alterius et potestati de causis pluribus. Ducuntur enim aut benivolentia aut beneficiorum magnitudine aut dignitatis praestantia aut spe sibi id utile futurum aut metu ne vi parere cogantur, aut spe largitionis promissisque capti aut postremo, ut saepe in nostra re publica videmus, mercede conducti.