Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi055.perseus-lat2, Book 3
Cicero, De Officiis 3.102
Not analysed yet
Quid est igitur, dixerit quis, in iure iurando? num iratum timemus lovem? At hoc quidem commune est omnium philosophorum, non eorum modo, qui deum nihil habere ipsum negotii dicunt, nihil exhibere alteri, sed eorum etiam, qui deum semper agere aliquid et moliri volunt, numquam nec irasci deum nec nocere. Quid autem iratus Iuppiter plus nocere potuisset, quam nocuit sibi ipse Regulus Nulla igitur vis fuit religionis, quae tantam utilitatem perverteret.
An ne turpiter faceret? Primum minima de malis. Num igitur tantum mali turpitude ista habebat, quantum ille cruciatus? Deinde illud etiam apud Accium: Fregistín fidem? Néque dedi neque do ínfideli cuíquam quamquam ab impio rege dicitur, luculente tamen dicitur.