Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi055.perseus-lat2, Book 3
Cicero, De Officiis 3.120
Not analysed yet
Quem ad modum igitur, si quando ea, quae videtur utilitas, honestati repugnat, diiudicanda res sit, satis est supra disputatum. Sin autem speciem utilitatis etiam voluptas habere dicetur, nulla potest esse ei cum honestate coniunctio. Nam, ut tribuamus aliquid voluptati, condimenti fortasse non nihil, utilitatis certe nihil habebit.