Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi055.perseus-lat2, Book 3
Cicero, De Officiis 3.51
Not analysed yet
In huius modi causis aliud Diogeni Babylonio videri solet, magno et gravi Stoico, aliud Antipatro, discipulo eius, homini acutissimo. Antipatro omnia patefacienda, ut ne quid om-nino, quod venditor norit, emptor ignoret, Diogeni venditorem, quatenus iure civili constitutum sit, dicere vitia oportere, cetera sine insidiis agere et, quoniam vendat, velle quam optime vendere. Advexi, exposui, vendo meum non pluris quain ceteri, fortasse etiam minoris, cum maior est copia. Cui fit iniuria?