Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi055.perseus-lat2, Book 3
Cicero, De Officiis 3.53
Not analysed yet
Immo vero, inquiet ille, necesse est, siquidem meministi esse inter homines natura coniunctam societatem. Memini, inquiet ille; sed num ista societas talis est, ut nihil suum cuiusque sit? Quod si ila est, ne vendendum quidem quicquam est, sed donandum. Vides in hac tota disceptatione non illud dici: Quamvis hoc turpe sit, tamen, quoniam expedit, faciam, sed ita expedire, ut turpe non sit, ex altera autem parte, ea re, quia turpe sit, non esse faciendum.