Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi055.perseus-lat2, Book 3
Cicero, De Officiis 3.98
Not analysed yet
Quid enim auditurum putas fuisse Ulixem,si in illa simulatione perseveravisset? qui cummaximas res gesserit in bello, tamen haec audiat ab Aiace: Cuius ípse princeps iúris iurandí fuit, Quod ómnes scitis, sólus neglexít fidem; Furere ássimulare, né coiret, ínstitit. Quodní Palamedi pérspicax prudéntia Istíus percepset málitiosam audáciam, Fidé sacratae iús perpetuo fálleret.