Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi041.perseus-lat2
Cicero, De Optimo Genere Oratorum 11
Not analysed yet
qua re quoniam non nullorum sermo iam increbruit, partim se ipsos Attice dicere, partim neminem nostrum dicere, alteros neglegamus; satis enim eis res ipsa respondet, cum aut non adhibeantur ad causas aut adhibiti derideantur; nam si riderentur, esset id ipsum Atticorum. Sed qui dici a nobis Attico more volunt, ipsi autem se non oratores esse profitentur, si teretes auris habent intellegensque iudicium, tamquam ad picturam probandam adhibentur etiam inscii faciendi cum aliqua sollertia iudicandi;