# De Optimo Genere Oratorum 19

Cicero, De Optimo Genere Oratorum, 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-optimo-genere-oratorum/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/de-optimo-genere-oratorum/19
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi041.perseus-lat2:19

Sed adgrediamur iam quod suscepimus, si prius exposue rimus quae causa in iudicium deducta sit. Cum esset lex Athenis, ne qvis popvli scitvm faceret, vt qvisqvam corona donaretvr in magistratv privs qvam rationes rettvlisset; et altera lex, eos, qvi a popvlo donarentvr, in contione donari debere; qvi a senatv, IN SENATV, Demosthenes curator muris reficiendis fuit eosque refecit pecunia sua; de hoc igitur Ctesiphon scitum fecit nullis ab illo rationibus relatis, ut corona aurea donaretur eaque donatio fieret in theatro populo convocato, qui locus non est contionis legitimae, atque ita praedicaretur, evm donari virtvtis ergo benevolentiaeqve qvam is erga popvlvm Atheniensem haberet.

---

Cicero, De Optimo Genere Oratorum, ed. Augustus Samuel Wilkins. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi041/phi0474.phi041.perseus-lat2.xml.
