# De Optimo Genere Oratorum 2

Cicero, De Optimo Genere Oratorum, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-optimo-genere-oratorum/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/de-optimo-genere-oratorum/2
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi041.perseus-lat2:2

oratorum autem si quis ita numerat plura genera, ut alios grandis aut gravis aut copiosos, alios tenuis aut subtilis aut brevis, alios eis interiectos et tamquam medios putet, de hominibus dicit aliquid, de re parum. In re enim quid optimum sit quaeritur, in homine dicitur quod est. Itaque licet dicere et Ennium summum epicum poetam, si cui ita videtur, et Pacuvium tragicum et Caecilium fortasse comicum.

---

Cicero, De Optimo Genere Oratorum, ed. Augustus Samuel Wilkins. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi041/phi0474.phi041.perseus-lat2.xml.
