Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi041.perseus-lat2
Cicero, De Optimo Genere Oratorum 23
Not analysed yet
quorum ego orationes si, ut spero, ita expres sero virtutibus utens illorum omnibus, id est sententiis et earum figuris et rerum ordine, verba persequens eatenus, ut ea non abhorreant a more nostro—quae si e Graecis omnia conversa non erunt, tamen ut generis eiusdem sint, elaboravimus—, erit regula, ad quam eorum dirigantur orationes qui Attice volent dicere. Sed de nobis satis. Aliquando enim Aeschinem ipsum Latine dicentem audiamus.