Latin · ~1 min
21
Cicero, De Provinciis Consularibus 21
Not analysed yet
atque ut vetera, quae sunt innumerabilia, mittam, tuus pater, Philippe, nonne uno tempore cum suis inimicissimis in gratiam rediit? quibus eum omnibus eadem res publica reconciliavit quae alienarat.