# De Provinciis Consularibus 26

Cicero, De Provinciis Consularibus, 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-provinciis-consularibus/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/de-provinciis-consularibus/26
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:26

sed quid est quod in hac causa maxime homines admirentur et reprehendant meum consilium, cum ego idem antea multa decrerim quae magis ad hominis dignitatem quam ad rei publicae necessitatem pertinerent? supplicationem quindecim dierum decrevi sententia mea. rei publicae satis erat tot dierum quot C. Mario; dis immortalibus non erat exigua eadem gratulatio quae ex maximis bellis; ergo ille cumulus dierum hominis est dignitati tributus.

---

Cicero, De Provinciis Consularibus, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi025/phi0474.phi025.perseus-lat2.xml.
