# De Provinciis Consularibus 27

Cicero, De Provinciis Consularibus, 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-provinciis-consularibus/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/de-provinciis-consularibus/27
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:27

in quo ego, quo consule referente primum decem dierum est supplicatio decreta Cn. Pompeio Mithridate interfecto et confecto Mithridatico bello, et cuius sententia primum duplicata est supplicatio consularis,—mihi enim estis adsensi cum, eiusdem Pompei litteris recitatis, confectis omnibus maritimis terrestribusque bellis, supplicationem dierum decem decrevistis,— sum Cn. Pompei virtutem et animi magnitudinem admiratus, quod, cum ipse ceteris omnibus esset omni honore antelatus, ampliorem honorem alteri tribuebat quam ipse erat consecutus. ergo in illa supplicatione quam ego decrevi, res ipsa tributa est dis immortalibus et maiorum institutis et utilitati rei publicae, sed dignitas verborum, honos et novitas et numerus dierum Caesaris ipsius laudi gloriaeque concessus est.

---

Cicero, De Provinciis Consularibus, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi025/phi0474.phi025.perseus-lat2.xml.
