Latin · ~4 min
29
Cicero, De Provinciis Consularibus 29
Not analysed yet
at ego idem nunc in provinciis decernendis, qui illas omnis res egi silentio, interpellor, cum in superioribus causis hominis ornamenta adiumento fuerint, in hac me nihil aliud nisi ratio belli, nisi summa utilitas rei publicae moveat. nam ipse Caesar quid est cur in provincia commorari velit, nisi ut ea quae per eum adfecta sunt perfecta rei publicae tradat? amoenitas eum, credo, locorum, urbium pulchritudo, hominum nationumque illarum humanitas et lepos, victoriae cupiditas, finium imperi propagatio retinet. quid illis terris asperius, quid incultius oppidis, quid nationibus immanius, quid porro tot victoriis praestabilius, quid Oceano longius inveniri potest? an reditus in patriam habet aliquam offensionem? utrum apud populum a quo missus, an apud senatum a quo ornatus est? an dies auget eius desiderium, an magis oblivionem, ac laurea illa magnis periculis parta amittit longo intervallo viriditatem? qua re, si qui hominem non diligunt, nihil est quod eum de provincia devocent: ad gloriam devocant, ad triumphum, ad gratulationem, ad summum honorem senatus, equestris ordinis gratiam, populi caritatem.