Latin · ~3 min
36
Cicero, De Provinciis Consularibus 36
Not analysed yet
nam illae sententiae virorum clarissimorum minime probandae sunt, quorum alter ulteriorem Galliam decernit cum Syria, alter citeriorem. qui ulteriorem, omnia illa de quibus disserui paulo ante perturbat; simul ostendit eam se tenere legem quam esse legem neget, et, quae pars provinciae sit cui non possit intercedi, hanc se avellere, quae defensorem habeat, non tangere; simul et illud facit, ut, quod illi a populo datum sit, id non violet, quod senatus dederit, id senator properet auferre. alter belli Gallici rationem habet, fungitur officio boni senatoris, legem quam non putat, eam quoque servat; praefinit enim successori diem. quamquam mihi nihil videtur alienius a dignitate disciplinaque maiorum quam ut, qui consul Kalendis Ianuariis habere provinciam debet, is ut eam desponsam non decretam habere videatur.