# De Provinciis Consularibus 6

Cicero, De Provinciis Consularibus, 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-provinciis-consularibus/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/de-provinciis-consularibus/6
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:6

omitto iuris dictionem in libera civitate contra leges senatusque consulta, caedis relinquo, libidines praetereo, quarum acerbissimum exstat indicium et ad insignem memoriam turpitudinis et paene ad iustum odium imperi nostri, quod constat nobilissimas virgines se in puteos abiecisse et morte voluntaria necessariam turpitudinem depulisse; nec haec idcirco omitto quod non gravissima sint, sed quia nunc sine teste dico. ipsam vero urbem Byzantiorum fuisse refertissimam atque ornatissimam signis quis ignorat? quae illi exhausti sumptibus bellisque maximis, cum omnis Mithridaticos impetus totumque Pontum armatum, effervescentem in Asiam atque erumpentem ore, repulsum et cervicibus interclusum suis sustinerent, tum, inquam, Byzantii et postea signa illa et reliqua urbis ornamenta sanctissime custodita tenuerunt:

---

Cicero, De Provinciis Consularibus, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi025/phi0474.phi025.perseus-lat2.xml.
