Latin · ~2 min
9
Cicero, De Provinciis Consularibus 9
Not analysed yet
an vero in Syria diutius est Semiramis illa retinenda? cuius iter in provinciam fuit eius modi ut rex Ariobarzanes consulem vestrum ad caedem faciendam tamquam aliquem Thraecem conduceret; deinde adventus in Syriam primus equitatus habuit interitum, post concisae sunt optimae cohortes. igitur in Syria imperatore illo nihil aliud umquam actum est nisi pactiones pecuniarum cum tyrannis, decisiones, direptiones, latrocinia, caedes, cum palam populi Romani imperator, instructo exercitu, dexteram tendens, non ad laudem milites hortaretur, sed omnia sibi et empta et emenda esse clamaret.