# De Republica 1-2-5

Cicero, De Republica, 1 to 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-republica/1-2

Est igitur quiddam turbulentum in hominibus singulis, quod vel exultat voluptate vel molestia frangitur. Sed ut ipsi †seu animum periclitentur sum vident, quid se putent esse facturos. Poeni primi mercaturis et mercibus suis avaritiam et magnificentiam et inexplebiles cupiditates omnium rerum inportaverunt in Graeciam. Sardanapallus ille vitiis multo quam nomine ipso deformior. nisi si quis Athonem pro monumento vult funditus efficere. Quis enim est Athos aut Olympus tantus?

---

Cicero, De Republica, ed. Carl Friedrich Wilhelm Mueller. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi043/phi0474.phi043.perseus-lat2.xml.
