# De Republica 1.26

Cicero, De Republica, urn:cts:latinLit:phi0474.phi043.perseus-lat2, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-republica/1.26

Tum Tubero: Videsne, Africane, quod paulo ante secus tibi videbatur, doc … … lis, quae videant ceteri. Quid porro aut praeclarum putet in rebus humanis, qui haec deorum regna perspexerit, aut diuturnum, qui cognoverit, quid sit aeternum, aut gloriosum, qui viderit, quam parva sit terra, primum universa, deinde ea pars eius, quam homines incolant, quamque nos in exigua eius parte adfixi plurimis ignotissimi gentibus speremus tamen nostrum nomen volitare et vagari latissime?

---

Cicero, De Republica, ed. Carl Friedrich Wilhelm Mueller. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi043/phi0474.phi043.perseus-lat2.xml.
