# De Republica 1.62

Cicero, De Republica, urn:cts:latinLit:phi0474.phi043.perseus-lat2, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-republica/1.62

Et Scipio: Tum magis adsentiare, Laeli, si, ut omittam similitudines, uni gubernatori, uni medico, si digni modo sint iis artibus, rectius esse alteri navem committere, aegrum alteri quam multis, ad maiora pervenero. L. Quaenam ista sunt? S. Quid? tu non vides unius inportunitate et superbia Tarquinii nomen huic populo in odium venisse regium? L. Video vero, inquit. S. Ergo etiam illud vides, de quo progrediente oratione plura me dicturum puto, Tarquinio exacto mira quadam exultasse populum insolentia libertatis; tum exacti in exilium innocentes, tum bona direpta multorum, tum annui consules, tum demissi populo fasces, tum provocationes omnium rerum, tum secessiones plebei, tum prorsus ita acta pleraque, ut in populo essent omnia. L. Est, inquit, ut dicis.

---

Cicero, De Republica, ed. Carl Friedrich Wilhelm Mueller. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi043/phi0474.phi043.perseus-lat2.xml.
