Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi043.perseus-lat2, Book 3
Cicero, De Republica 3.19
Not analysed yet
Ecquid ergo primum mutis tribuemus beluis? non enim mediocres viri, sed maxumi et docti, Pythagoras et Empedocles, unam omnium animantium condicionem iuris esse denuntiant clamantque inexpiabilis poenas impendere iis, a quibus violatum sit animal. Scelus est igitur nocere bestiae, quod scelus qui velit ……