# De Republica 3.35afr-36

Cicero, De Republica, 3.35afr to 3.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-republica/3.35afr

Illa iniusta bella sunt, quae sunt sine causa suscepta. Nam extra ulciscendi aut propulsandorum hostium causam bellum geri iustum nullum potest. Nullum bellum iustum habetur nisi denuntiatum, nisi indictum, nisi repetitis rebus. Noster autem populus sociis defendendis terrarum iam omnium potitus est. Cur igitur deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini ceterisque vitiosis animi partibus?

---

Cicero, De Republica, ed. Carl Friedrich Wilhelm Mueller. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi043/phi0474.phi043.perseus-lat2.xml.
