Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi043.perseus-lat2, Book 3
Cicero, De Republica 3.48
Not analysed yet
M. Quam igitur relinquis populari rei publicae laudem? S. Tum ille: Quid? tibi tandem, Spuri, Rhodiorum, apud quos nuper fuimus una, nullane videtur esse res publica? M. Mihi vero videtur, et minime quidem vituperanda. S. Recte dicis; sed, si meministi, omnes erant iidem tum de plebe, tum senatores vicissitudinesque habebant, quibus mensibus populari munere fungerentur, quibus senatorio; utrobique autem conventicium accipiebant, et in theatro et in curia res capitalis et reliquas omnis iudicabant iidem; tantum poterat tantique erat, quanti multitudo, senatus ……