# De Republica 4.3

Cicero, De Republica, urn:cts:latinLit:phi0474.phi043.perseus-lat2, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-republica/4.3

Considerate nunc, cetera quam sint provisa sapienter ad illam civium beate et honeste vivendi societatem; ea est enim prima causa coeundi, et id hominibus effici ex re publica debet partim institutis, alia legibus. Principio disciplinam puerilem ingenuis, de qua Graeci multum frustra laborarunt, et in qua una Polybius noster hospes nostrorum institutorum neglegentiam accusat, nullam certam aut destinatam legibus aut publice expositam aut unam omnium esse voluerunt. Nam … ad militiam euntibus dari solitos esse custodes, a quibus primo anno regantur. non modo ut Spartae, rapere ubi pueri et clepere discunt. opprobrio fuisse adulescentibus, si amatores non haberent.

---

Cicero, De Republica, ed. Carl Friedrich Wilhelm Mueller. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi043/phi0474.phi043.perseus-lat2.xml.
