Latin
5.7 to 5.10
Cicero, De Republica 5.7-10
Not analysed yet
Ad vitam autem usumque vivendi ea discripta ratio est iustis nuptiis, legitimis liberis, sanctis penatium deorum Larumque familiarium sedibus, ut omnes et communibus commodis et suis uterentur, nec bene vivi sine bona re publica posset nec esse quicquam civitate bene constituta beatius. Quocirca permirum mihi videri solet, quae sit tanta doc… Ut enim gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori victoria, sic huic moderatori rei publicae beata civium vita proposita est, ut opibus firma, copiis locuples, gloria ampla, virtute honesta sit; huius enim operis maximi inter homines atque optimi illum esse perfectorem volo. Et ubi est, quod et vestrae litterae illum laudant patriae rectorem, qui populi utilitati magis consulat quam voluntati? alendum esse gloria …maiores suos multa mira atque praeclara gloriae cupiditate fecisse. principem civitatis gloria esse alendum, et tam diu stare rem publicam, quam diu ab omnibus honor principi exhiberetur. Tum virtute, labore, industria tueretur summi viri indolem, nisi nimis animose ferox natura illum nescio quo …quae virtus fortitudo vocatur, in qua est magnitudo animi, mortis dolorisque magna contemptio. Marcellus ut acer et pugnax, Maximus ut consideratus et lentus. orbi terrarum comprehensos …quod molestiis senectutis suae vestras familias impertire posset.