# De Republica 6.23

Cicero, De Republica, urn:cts:latinLit:phi0474.phi043.perseus-lat2, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-republica/6.23

Quin etiam si cupiat proles illa futurorum hominum deinceps laudes unius cuiusque nostrum a patribus acceptas posteris prodere, tamen propter eluviones exustionesque terrarum, quas accidere tempore certo necesse est, non modo aeternam, sed ne diuturnam quidem gloriam adsequi possumus. Quid autem interest ab iis, qui postea nascentur, sermonem fore de te, cum ab iis nullus fuerit, qui ante nati sunt?

---

Cicero, De Republica, ed. Carl Friedrich Wilhelm Mueller. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi043/phi0474.phi043.perseus-lat2.xml.
