Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat2
Cicero, De Senectute 34
Not analysed yet
audire te arbitror, Scipio, hospes tuus avitus Masinissa quae faciat hodie nonaginta natus annos: cum ingressus iter pedibus sit, in equum omnino non ascendere; cum autem equo, ex equo non descendere; nullo imbri, nullo frigore adduci ut capite operto sit; summam esse in eo corporis siccitatem, itaque omnia exsequi regis officia et munera. Potest igitur exercitatio et temperantia etiam in senectute conservare aliquid pristini roboris. ne sint in senectute vires: ne postulantur quidem vires a senectute. ergo et legibus et institutis vacat aetas nostra muneribus eis quae non possunt sine viribus sustineri. itaque non modo quod non possumus, sed ne quantum possumus quidem cogimur.