Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat2
Cicero, De Senectute 42
Not analysed yet
quorsus hoc? ut intellegeretis, si voluptatem aspernari ratione et sapientia non possemus, magnam esse habendam senectuti gratiam, quae efficeret ut id non liberet quod non oporteret. impedit enim consilium voluptas, rationi inimica est, mentis ut ita dicam praestringit oculos, nec habet ullum cum virtute commercium. invitus feci ut fortissimi viri T. Flaminini fratrem L. Flamininum e senatu eicerem septem annis post quam consul fuisset, sed notandam putavi libidinem. ille enim cum esset consul in Gallia exoratus in convivio a scorto est ut securi feriret aliquem eorum qui in vinculis essent, damnati rei capitalis. hic Tito fratre suo censore, qui proximus ante me fuerat, elapsus est, mihi vero et Flacco neutiquam probari potuit tam flagitiosa et tam perdita libido, quae cum probro privato coniungeret imperi dedecus.