# De Senectute 47

Cicero, De Senectute, urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-senectute/47

At non est voluptatum tanta quasi titillatio in senibus. credo, sed ne desideratio quidem; nihil autem est molestum quod non desideres. bene Sophocles, cum ex eo quidam iam affecto aetate quaereret, utereturne rebus veneriis, di meliora! inquit; ego vero istinc sicut a domino agresti ac furioso profugi. cupidis enim rerum talium odiosum fortasse et molestum est carere, satiatis vero et expletis iucundius est carere quam frui; quamquam non caret is, qui non desiderat; ergo hoc non desiderare dico esse iucundius.

---

Cicero, De Senectute, ed. William Armistead Falconer. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi051/phi0474.phi051.perseus-lat2.xml.
