# De Senectute 49

Cicero, De Senectute, urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-senectute/49

At illa quanti sunt, animum tamquam emeritis stipendiis libidinis ambitionis, contentionum inimicitiarum, cupiditatum omnium secum esse secumque, ut dicitur, vivere! si vero habet aliquod tamquam pabulum studi atque doctrinae, nihil est otiosa senectute iucundius. videbamus in studio dimetiendi paene caeli atque terrae Gallum familiarem patris tui, Scipio. quotiens illum lux noctu aliquid describere ingressum, quotiens nox oppressit cum mane coepisset! quam delectabat eum defectiones solis et lunae multo ante nobis praedicere!

---

Cicero, De Senectute, ed. William Armistead Falconer. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi051/phi0474.phi051.perseus-lat2.xml.
